Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- felices quibus haec ipso cognoscere in actu
- et tam facundo contigit ore frui!
- nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
- gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
- et magis adducto pomum decerpere ramo
- quam de caelata sumere lance iuvat.
- at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,
- quod legi, tua vox exhibuisset opus,
- utque fui solitus, sedissem forsitan unus
- de centum iudex in tua verba viris,
- maior et implesset praecordia nostra voluptas,
- cum traherer dictis adnueremque tuis.
- quem quoniam fatum patria vobisque [*](nobis patriaque vel patria nobisque) relictis
- inter inhumanos maluit esse Getas,
- quod licet, ut videar tecum magis esse, legenda [*](legendo vel loquendo corr. Burmann)
- saepe, precor, studii pignora mitte tui,
- exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,
- utere, quod nobis rectius ipse dares,
- namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis,
- ingenio nitor non periisse meo.