Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ista dei vox est, deus est in pectore nostro,
- haec duce praedico vaticinorque deo.
- quid cessas currum pompamque parare triumphis,
- Livia? dant nullas iam tibi bella moras.
- perfida damnatas Germania proicit hastas.
- iam pondus dices omen habere meum.
- crede, brevique fides aderit, geminabit honorem
- filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.
- prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
- ipsa potest solitum nosse corona caput:
- scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,
- stentque super vinctos [*](iunctos vel victos) trunca tropaea viros:
- oppida turritis cingantur eburnea muris,
- fictaque res vero more putetur agi.
- squalidus inmissos fracta sub harundine crines
- Rhenus et infectas sanguine portet aquas,
- barbara iam capti poscunt insignia reges
- textaque fortuna divitiora sua,
- et quae praeterea virtus invicta tuorum
- saepe parata tibi, saepe paranda facit,