Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- di, quorum monitu sumus eventura locuti,
- verba, precor, celeri nostra probate fide.
- Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris?
- hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis,
- ut regio dicta est, succurrere debet et auctor,
- laesus ab ingenio Naso poeta suo.
- qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem,
- mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.
- legimus, o iuvenis patrii non degener oris,
- dicta tibi pleno verba diserta foro.
- quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
- lecta satis multas, pauca fuisse queror.
- plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam
- non mihi, quam primo, grata fuere magis,
- cumque nihil [*](nihil sua) totiens lecta [*](lecta nihil) e dulcedine perdant,
- viribus illa suis, non novitate, placent.
- felices quibus haec ipso cognoscere in actu
- et tam facundo contigit ore frui!
- nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
- gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.