Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- abest, cetera certatim de magno scripta triumpho
- iam pridem populi suspicor ore legi.
- illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus:
- illa recens pota est, nostra tepebit aqua.
- non ego cessavi, nec fecit inertia serum!
- ultima me vasti sustinet ora freti.
- dum venit huc rumor properataque carmina fiunt
- factaque eunt ad vos, annus abisse potest.
- nec minimum refert, intacta rosaria primus,
- an sera carpas paene relicta manu.
- quid mirum, lectis exhausto floribus horto,
- si duce non facta est digna corona tuo [*](suo corr. Owen)?
- deprecor hoc [*](haec vel o): vatum [*](vates) contra sua carmina ne quis
- dicta putet! pro se Musa locuta mea est.
- sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae,
- in vestro miseris si licet esse choro,
- magnaque pars animae mecum vixistis, amici:
- hac ego vos absens nunc quoque parte colo.
- sint igitur vestro mea commendata favore
- carmina, non possum pro quibus ipse loqui,