Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- pectora sint nobis nivibus glacieque licebit
- atque hoc, quem patior, frigidiora loco,
- illa ducis facies in curru stantis eburno
- excuteret frigus sensibus omne meis.
- his ego defectus dubiisque auctoribus usus
- ad vestri venio iure favoris opem.
- nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum
- nomina, materiam non habuere manus.
- pars quota de tantis rebus, quam fama referre
- aut aliquis nobis scribere posset, erat?
- quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid
- erratum est illic praeteritumve mihi.
- adde quod assidue domini meditata querellas
- ad laetum carmen vix mea versa lyra est.
- vix bona post tanto quaerenti verba subibant,
- et gaudere aliquid res mihi visa nova est.
- utque reformidant insuetum lumina solem,
- sic ad laetitiam mens mea segnis erat.
- est quoque cunctarum novitas carissima [*](calidissima) rerum,
- gratiaque officio, quod mora tardat,