Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
- mense fere medio quanta nitere solet.
- publica me requies curarum somnus habebat,
- fusaque erant toto languida membra toro,
- cum subito pinnis agitatus inhorruit aer,
- et gemuit parvo mota fenestra sono.
- territus in cubitum relevo mea membra sinistrum,
- pulsus et e trepido pectore somnus abit.
- stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat,
- fulcra tenens laeva tristis acerna manu,
- nec torquem collo, nec habens crinale capillo,
- nec bene dispositas comptus, ut ante, comas,
- horrida pendebant molles super ora capilli,
- et visa est oculis horrida pinna meis,
- qualis in aeriae tergo solet esse columbae,
- tractatam multae quam tetigere manus.
- hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter,
- talibus adfata est libera lingua sonis:
- ‘o puer, exilii decepto causa magistro,
- quem fuit utilius non docuisse mihi,