Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cum duo velifera iuvenes venere carina
- presseruntque suo litora nostra pede.
- par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
- alter erat Pylades [*](alter et est pilades vel et pylades alter) :
- nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram,
- evincti geminas ad sua terga manus,
- spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
- ambiat ut fulvas infula longa comas.
- dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
- dum tardae causas invenit ipsa morae,
- non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit
- sacra suo facio barbariora loco.
- ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis?
- quodve parum fausta puppe petistis iter?'
- dixit, et audito patriae pia nomine virgo
- consortes urbis comperit esse suae.
- alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,
- ad patrias sedes nuntius alter eat.