Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- templa manent hodie vastis innixa columnis,
- perque quater denos itur in illa gradus,
- fama refert illic signum caeleste fuisse;
- quoque minus dubites, stat basis orba dea;
- araque, quae fuerat natura candida saxi,
- decolor adfuso tincta cruore rubet.
- femina sacra facit taedae non nota iugali,
- quae superat Scythicas nobilitate nurus,
- sacrifici genus est, sic instituere parentes,
- advena virgineo caesus ut ense cadat.
- regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,
- nec fuit Euxinis notior alter aquis.
- sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
- nescioquam dicunt Iphigenian iter.
- quam levibus ventis sub nube per aethera [*](aequora vel aera: aethera σ ) vectam
- creditur his Phoebe deposuisse locis.
- praefuerat templo multos ea rite per annos,
- invita peragens tristia sacra manu: