Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. magna peto, sed non tamen invidiosa roganti:
  2. utque ea non teneas, tuta repulsa tua est.
  3. nec mihi suscense, [*](succense) totiens, si carmine nostro,
  4. quod facis, ut facias, teque imitere, rogo.
  5. fortibus adsuevit tubicen prodesse, suoque
  6. dux bene pugnantis incitat ore viros.
  7. nota tua est probitas testataque tempus in omne;
  8. sit virtus etiam non probitate minor.
  9. non tibi Amazonia est pro me sumenda securis,
  10. aut excisa levi pelta gerenda manu.
  11. numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum,
  12. sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus.
  13. gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient.
  14. hac potes aut nulla parte movere deos.
  15. quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur :
  16. meque viro flendi copia dives adest;
  17. utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis.
  18. has fortuna tibi nostra ministrat [*](ministret) opes.
  19. si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset,
  20. Admeti coniunx, quam sequereris, erat.