Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur :
  2. meque viro flendi copia dives adest;
  3. utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis.
  4. has fortuna tibi nostra ministrat [*](ministret) opes.
  5. si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset,
  6. Admeti coniunx, quam sequereris, erat.
  7. aemula Penelopes fieres, si fraude pudica
  8. instantis velles fallere nupta procos.
  9. si comes extincti Manes sequerere mariti,
  10. esset dux facti Laodamia tui.
  11. Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti
  12. corpus in accensos mittere forte rogos.
  13. morte nihil opus est, nihil Icariotide tela.
  14. Caesaris est coniunx ore precanda tuo,