Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
- sumere et hostili tingere caede manum,
- atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
- collaque velocis flectere doctus equi,
- tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
- atque suis numeris [*](humeris corr. Heinsius) forte quievit opus,
- ne tua marcescant per inertis otia somnos,
- lucida Plena tendis in astra via.
- haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
- eiusdem sacri cultor uterque sumus.
- ad vatem vates orantia brachia tendo,
- terra sit exiliis ut tua fida meis.
- non ego caede nocens in Ponti litora veni,
- mixtave sunt nostra dira venena manu: