Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
  2. munifici mores improbat Alcinoi?
  3. non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, [*](genitorve (gentisque) caphereus (caphareus))
  4. quive repertorem torruit arte sua:
  5. sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,
  6. tam numquam, facta pace, cruoris amans,
  7. adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
  8. emollit mores nec sinit esse feros,
  9. nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
  10. mitibus aut studiis tempora plura dedit.
  11. carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
  12. Threicium iuvenem composuisse negem;
  13. neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
  14. Bistonis ingenio terra superba tuo est.