Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque meis numeris tua dat facundia nervos,
- sic venit a nobis in tua verba nitor.
- iure igitur studio confinia carmina vestro
- et commilitii sacra tuenda putas.
- pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
- comprecor ad vitae tempora summa tuae.
- succedatque suis [*](tuis) orbis moderator [*](moderatus) habenis:
- quod mecum populi vota precantur idem.