Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
- rectorem dubiae navita puppis amat.
- tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,
- ingenioque faves, ingeniose, meo.
- distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem :
- artis et ingenuae cultor uterque sumus,
- thyrsus abest a te, [*](abest a te Rothmaler sublestate (A) vel ubi est a te vel enim vobis) gustata [*](gestata) est laurea nobis,
- sed tamen ambobus debet inesse calor: