Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,
- quae minus Augusta pace fruatur humus,
- tu tamen hic structos inter fera proelia versus
- et legis et lectos ore favente probas,
- ingenioque meo, vena quod paupere manat,
- plaudis, et e rivo flumina magna facis,
- grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
- vix sibi cum miseros posse placere putes, [*](putas vel putat)
- dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,
- materiae gracili sufficit ingenium,
- nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
- ausus sum tantae sumere molis opus.
- obruit audentem rerum gravitasque nitorque,
- nec potui coepti pondera ferre mei.
- illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:
- cetera materia debilitata iacent,
- qui si forte liber vestras pervenit ad auris,
- tutelam mando sentiat ille tuam.
- hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
- accedat cumulus gratia nostra levis,