Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,
- nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
- quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,
- credibile est fieri condicione loci,
- vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,
- quae minus Augusta pace fruatur humus,
- tu tamen hic structos inter fera proelia versus
- et legis et lectos ore favente probas,
- ingenioque meo, vena quod paupere manat,
- plaudis, et e rivo flumina magna facis,
- grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
- vix sibi cum miseros posse placere putes, [*](putas vel putat)
- dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,
- materiae gracili sufficit ingenium,
- nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
- ausus sum tantae sumere molis opus.