Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ne tamen haec dici possit fiducia mendax
- stultaque credulitas nostra fuisse, cave,
- constantique fide veterem tutare sodalem,
- qua licet et quantum non onerosus ero.
- Condita disparibus numeris ego Naso Salano
- praeposita misi verba salute meo.
- quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,
- te precor a salvo possit, amice, legi.
- candor, in hoc aevo res intermortua paene,
- exigit ut faciam talia vota tuus.
- nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.
- diceris exiliis indoluisse meis,
- missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
- illa tuus iuvit qualiacumque favor;
- optastique brevem solvi [*](solvil Postgate salvi vel fieri) mihi Caesaris iram,
- quod tamen optari, si sciat, ipse sinat,