Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
- vulgus amicitias utilitate probat,
- cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
- et cum fortuna statque caditque fides.
- nec facile invenias [*](invenies) multis in milibus unum,
- virtutem pretium qui putet esse sui.
- ipse decor, recte facti si praemia desint,
- non movet, et gratis paenitet esse probum.
- nil [*](nil et) nisi quod prodest carum est: sed [*](sed si vel et vel en) detrahe menti
- spem fructus avidae, nemo petendus erit.
- at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
- utile, sollicitis supputat articulis.
- illud amicitiae quondam venerabile numen [*](nomen)
- prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
- quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
- communis vitii te quoque labe trahi,
- diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
- quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
- en ego, non paucis quondam munitus amicis,
- dum flavit velis aura secunda meis,