Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
- diceris erratis ingemuisse meis.
- tum tua me primum solari littera coepit
- et laesum flecti spem dare posse deum.
- movit amicitiae tum te constantia longae,
- ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
- et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
- quodque tibi in cunis oscula prima dedi.