Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
  2. vela regis quassae qualiacumque ratis,
  3. quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
  4. restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
  5. ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
  6. lenior, offensus qui mihi iure fuit.
  7. quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
  8. illum iurabas protinus esse tuum.