Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
  2. clara mea tangi sidera posse manu,
  3. nec nos Enceladi dementia castra secuti
  4. in rerum dominos movimus arma deos,
  5. nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
  6. numina sunt telis ulla petita meis.
  7. est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum
  8. ausa sit, et nullum maius adorta nefas.
  9. nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
  10. haec duo sunt animi nomina vera mei.
  11. esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
  12. difficilem precibus te quoque iure meis;
  13. quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
  14. te laedi, cum quis laeditur inde, putas,