Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
  2. sufficiet nostris si modo vita malis,
  3. imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,
  4. abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
  5. quae si me salvo dabitur tua laurea templis,
  6. omina bis dices vera fuisse mea.
  1. Ille domus vestrae primis venerator ab annis,
  2. pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,
  3. mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
  4. quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.
  5. ei mihi, si [*](si quid) lecto vultus tibi nomine non est
  6. qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
  7. perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
  8. urbe licet vestra versibus esse meis.