Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens
  2. porrigit ad spinas duraque saxa manus, [*](Vv.33-34 sic σ: corrupti in A. cett.)
  3. accipitremque timens [*](accipitrem metuens) pennis trepidantibus ales
  4. audet ad humanos fessa venire sinus,
  5. nec se vicino dubitat committere tecto,
  6. quae fugit infestos territa cerva canes,
  7. da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
  8. nec rigidam timidis vocibus obde forem,
  9. verbaque nostra favens Romana ad numina perfer,
  10. non tibi Tarpeio culta Tonante minus,
  11. mandatique mei legatus suscipe causam:
  12. nulla meo quamvis nomine causa bona est.
  13. iam prope depositum, certe iam frigidus aeger,
  14. servatus per te, si modo servor, ero.
  15. nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,
  16. principis aeterni quam tibi praestat amor.
  17. nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
  18. quo poteras trepidis utilis esse reis.
  19. vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
  20. et res heredem repperit illa suum.