Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
- admonitu melior fit tamen illa tuo.
- namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,
- hoc ego te laetor coniugis esse meae.
- quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat,
- seque tui vita sanguinis esse probat,
- ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis,
- plenius auctorem te quoque nancta facit,
- acer et ad palmae per se cursurus honores,
- si tamen horteris, fortius ibit equus,
- adde quod absentis cura mandata fideli
- perficis, et nullum ferre gravaris onus.
- o, referant grates, quoniam non possumus ipsi,
- di tibi! qui referent, si pia facta vident;
- sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
- maxima Fundani gloria, Rufe, soli.
- Aequor Iasonio pulsatum remige primum,
- quaeque nec hoste fero nec nive, terra, cares,
- ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquam
- in minus hostili iussus abesse loco?