Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
- tristitiam poni per sua festa iubent.
- denique, quod certus furor est audere fateri,
- hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
- Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
- mixta tenax segeti crescere lappa solet.
- nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
- numen, et invita saepe iuvamur ope.
- gaudia Caesareae mentis pro parte virili
- sunt mea: privati nil habet illa domus,
- gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
- incluso mediis est mihi pompa Getis.
- indice te didici, nuper visenda coisse
- innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
- quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
- hospitiis Romam vix habuisse locum.
- tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
- fuderit assiduas nubilus Auster aquas,
- numine caelesti solem fulsisse serenum,
- cum populi vultu conveniente die,