Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:
- non solet in maestos illa venire toros.
- unda locusque nocent et causa valentior istis,
- anxietas animi, quae mihi semper adest.
- haec nisi tu pariter simili cum fratre levares,
- vix mens tristitiae nostra tulisset onus.
- vos estis fracto tellus non dura phaselo,
- quamque negant multi, vos mihi fertis opem.
- ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,
- Caesaris offensum dum mihi numen erit.
- qui meritam nobis minuat, non finiat, iram,
- suppliciter vestros quisque rogate deos.
- Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,
- languida quo fessi vix venit aura Noti.
- nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:
- iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
- tandem aliquid pulsa curarum nube serenum
- vidi, fortunae verba dedique meae.
- nolit ut ulla [*](noluit illa) mihi contingere gaudia Caesar,
- velle potest cuivis haec tamen una dari.