Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
- laeta coronatis Roma videbit equis;
- maturosque pater nati spectabit honores,
- gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
- iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
- maxime, dicta tibi vaticinante nota.
- hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
- sufficiet nostris si modo vita malis,
- imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,
- abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
- quae si me salvo dabitur tua laurea templis,
- omina bis dices vera fuisse mea.
- Ille domus vestrae primis venerator ab annis,
- pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,
- mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
- quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.
- ei mihi, si [*](si quid) lecto vultus tibi nomine non est
- qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
- perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
- urbe licet vestra versibus esse meis.