Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- protinus argento versos imitantia muros
- barbara cum pictis [*](victis ) oppida lata viris,
- fluminaque et montes et in altis proelia [*](proelia Merkel proflua vel pascua) silvis,
- armaque cum telis in strue mixta sua,
- deque tropaeorum, quod sol incendent, [*](incenderet vel incenderat: incendent σ ) auro
- aurea Romani tecta fuisse fori,
- totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
- vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
- maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
- in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )
- cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
- cum videam mitis hostibus esse deos?
- pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
- oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.
- atque ea te contra nec muri mole nec armis
- nec satis ingenio tuta fuisse loci.
- di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
- sint modo virtuti tempora longa tuae.
- quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
- nam deus optanti prospera signa dedit,