Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis;
- summa satis nostri si [*](sit) tibi nota mali.
- vivimus assiduis expertes pacis in armis,
- dura pharetrato bella movente Geta.
- deque tot expulsis sum miles in exule solus :
- tuta, neque invideo, cetera turba latet,
- quoque magis nostros venia dignere libellos,
- haec in procinctu carmina facta leges,
- stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri,
- moenibus et positu vix adeunda loci.
- Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis,
- condidit, et proprio nomine dixit opus.
- hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis,
- cepit et in regem sustulit arma Getes.
- ille memor magni generis, virtute quod auget,
- protinus innumero milite cinctus adest.
- nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
- audaces animos contuderat [*](contuderit BC: corr, Riese ) populi. [*](Versum om. AB)
- at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
- semper honorata sceptra tenere manu.