Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
  2. Martia cum magno Caesare Roma probet.
  3. sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
  4. accedant [*](accedunt ) nostris saeva quod arma malis,
  5. ut careo vobis. Stygias [*](scythicas) detrusus in oras,
  6. quattuor autumnos Pleias orta facit.
  7. nec tu credideris urbanae commoda vitae
  8. quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen.
  9. nam modo vos animo dulces reminiscor, amici,
  10. nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
  11. aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis,
  12. cunctaque mens oculis pervidet usa suis.
  13. nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
  14. nunc subit aequata porticus omnis humo.
  15. gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
  16. stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
  17. at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas,
  18. quolibet ut saltem rure frui liceat!
  19. non meus amissos animus desiderat agros,
  20. ruraque Paeligno conspicienda solo,