Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- non cadit in mores feritas inamabilis istos,
- nec minus a studiis dissidet illa tuis.
- artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
- pectora mollescunt asperitasque fugit.
- nec quisquam meliore fide complectitur illas,
- qua sinit officium militiaeque labor.
- certe ego cum primum potui sentire quid essem
- —nam fuit attoniti [*](attonito corr. Ehwald)‘mens mea nulla diu—
- hoc quoque fortunam [*](fortunae σ ) sensi, quod amicus abesses,
- qui mihi praesidium grande futurus eras.
- tecum tunc aberant aegrae solacia mentis,
- magnaque pars animi consiliique mei.
- at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam,
- adloquioque iuva pectora nostra tuo,
- quae, non mendaci si quicquam credis amico,
- stulta magis dici quam scelerata decet.
- nec breve nec tutum peccati quae sit origo
- scribere; tractari vulnera nostra timent.