Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quaeque est procul urbe Quirini,
- aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
- per tantum terrae, tot aquas vix credere possum
- indicium studii transiluisse mei.
- finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
- auctorem certe res iuvat ista nihil,
- quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae, [*](calidae syene etc. corr. Riese)
- aut ubi Taprobanen Indica tinguit aqua?
- altius ire libet? si te distantia longe
- Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
- sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc,
- famaque cum domino fugit ab urbe suo.
- vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,
- nunc quoque de nostra morte tacere reor.
- Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebat
- terra—meos casus, cor tibi triste fuit?
- dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,
- si bene te novi, triste fuisse liquet.