Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvis
- fortia taurorum corpora frangat opus.
- quae numquam vacuo solita est cessare novali,
- fructibus assiduis lassa senescit humus.
- occidet, ad Circi siquis certamina semper
- non intermissis cursibus ibit equus,
- firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
- quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
- me quoque debilitat series inmensa malorum, [*](laborum)
- ante meum tempus cogit et esse senem,
- otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
- immodicus contra carpit utrumque labor,
- aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
- quam laudem a sera posteritate ferat.
- at labor illius nostro leviorque minorque est,
- si modo non verum nomina magna premunt,
- ille est in Pontum Pelia mittente profectus,
- qui vix Thessaliae fine timendus erat.
- Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
- solis ad occasus utraque terra tremit.