Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti:
  2. quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
  3. nec tamen infitior, si possint nostra coire
  4. vulnera, praeceptis posse coire tuis.
  5. sed vereor ne me frustra servare labores,
  6. neu iuver admota perditus aeger ope.
  7. nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis,
  8. sed sum quam medico notior ipse mihi.
  9. ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas
  10. ad me pervenit consuliturque boni.
  1. Iam mihi deterior canis aspergitur aetas,
  2. iamque meos vultus ruga senilis arat .
  3. iam vigor et quasso languent in corpore vires,
  4. nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
  5. nec, si me subito videas, agnoscere possis,
  6. aetatis facta est tanta ruina meae.
  7. confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
  8. anxietas animi continuusque labor.
  9. nam mea per longos siquis mala digerat annos,
  10. crede mihi, Pylio Nestore maior ero.