Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
- ad Stygias certo limite ducat aquas,
- afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
- sanabit nulla vulnera cordis ope.
- tollere nodosam nescit medicina podagram,
- nec formidatis auxiliatur aquis.
- cura quoque interdum nulla medicabilis arte est—
- aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
- cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
- sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
- rursus amor patriae ratione valentior omni,
- quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
- sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari,
- confiteor misero molle cor esse mihi.
- non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
- fumum de patriis posse videre focis.
- nescio qua natale solum dulcedine cunctos
- ducit et inmemores non sinit esse sui.
- quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
- huc tamen ex illa [*](ista) barbarus urbe fugit,