Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris,
- busta sui fiant ut propiora viri.
- Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,
- qui miser est, ulli si suus esse potest.
- reddita confusae nuper solacia menti
- auxilium nostris spemque tulere malis,
- utque Machaoniis Poeantius artibus heros
- lenito medicam vulnere sensit opem,
- sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
- admonitu coepi fortior esse tuo,
- et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
- ut solet infuso vena redire mero.
- non tamen exhibuit tantas facundia vires,
- ut mea sint dictis pectora sana tuis.
- ut multum demas nostrae [*](nostro corpore (pectore)) de gurgite curae,
- non minus exhausto quod superabit erit.
- tempore ducetur longo fortasse cicatrix :
- horrent admotas vulnera cruda manus.
- non est in medico semper relevetur ut aeger:
- interdum docta plus valet arte malum,