Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste,
  2. meque minus, vitam cui dabat [*](dedit vel dabit corr. Merkel) ipse, capi.
  3. noluit, ut [*](at) poterat, minimo me perdere nutu.
  4. nil opus est ullis in mea fata Getis,
  5. sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum,
  6. et minus infestus, quam fuit, esse potest.
  7. tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi:
  8. paene etiam merito parcior ira meo est.
  9. di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,
  10. alma nihil maius Caesare terra ferat,
  11. utque fuit [*](diu: fuit Ehwald) sub eo, sic sit sub Caesare terra, [*](sit publica sarcina terrae (publice saroterra A))
  12. perque manus huius tradita gentis eat.
  13. at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum
  14. iudice pro lacrimis ora resolve meis.
  15. non petito [*](petis vel pete corr. Daumius) ut bene sit, sed uti male tutius, utque
  16. exilium saevo distet ab hoste meum,
  17. quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
  18. non adimat stricto squalidus ense Getes:
  19. denique, si moriar, subeam pacatius arvum,
  20. ossa nec a Scythica nostra premantur humo,