Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
- Bistonii cineres ungula pulset equi,
- et ne, si superest aliquis post funera sensus,
- terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
- Caesaris haec animum poterant audita movere,
- Maxime, movissent si tamen ante tuum.
- vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
- auxilio trepidis quae solet esse reis,
- adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
- aequandi superis pectora flecte viri.
- non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus,
- quique suis homines pabula fecit equis,
- sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox,
- quique dolet, quotiens cogitur esse ferox,
- qui vicit semper, victis ut parcere posset,
- clausit et aeterna civica bella sera,
- multa metu poenae, poena [*](et Qui multa metu sed poena vel multa metu cohibet poena) qui pauca coercet,
- et iacit invita fulmina rara manu.
- ergo tam placidas orator missus ad aures,
- ut propior patriae sit fuga nostra roga.