Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori;
  2. estque pati poenam, quam meruisse, minus,
  3. ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,
  4. poena potest demi, culpa perennis erit.
  5. mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul:
  6. ut [*](nec vel ne: ut C2 Owen) non peccarim mors quoque non faciet,
  7. non igitur mirum, si mens mea tabida facta
  8. de nive manantis more liquescit aquae,
  9. estur ut occulta vitiata teredine navis,
  10. aequorei scopulos ut cavat unda salis,
  11. roditur ut scabra positum robigine ferrum
  12. conditus ut tineae carpitur ore liber,
  13. sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
  14. fine quibus nullo conficiantur, habent.