Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. eum foret Aeneae cervix subiecta parenti,
  2. dicitur ipsa viro flamma dedisse viam:
  3. fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?
  4. at patriae pater hic, ipsius ille fuit.
  5. ecquis ita est audax, ut limine cogat abire
  6. iactantem Pharia tinnula sistra manu?
  7. ante deum Matrem cornu tibicen adunco
  8. cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
  9. scimus ab imperio fieri nil tale Dianae :
  10. unde tamen vivat, vaticinator habet,
  11. ipsa movent animos superorum numina nostros,
  12. turpe nec est tali credulitate capi.
  13. en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi
  14. gentis Iuleae nomina sancta fero.
  15. vaticinor moneoque. locum date sacra ferenti!
  16. non mihi, sed magno noscitur ille deo.
  17. nec quia vel merui vel sensi principis iram,
  18. a nobis ipsum [*](ipsum illum) nolle putate coli.
  19. vidi ego linigerae [*](lanigerae) numen violasse fatentem
  20. Isidis Isiacos ante sedere focos,