Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Quid [*](qui) veniant, novitate roges fortasse sub ipsa.
- accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.
- invenies, quamvis non est miserabilis index,
- non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
- rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit
- non occultato nomine missa docet.
- nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis,
- Musaque ad invitos officiosa venit.
- quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos
- exule servatis legibus urbe frui.
- quod metuas non est. Antoni scripta leguntur,
- doctus et in promptu scrinia [*](scrinia carmina) Brutus habet.
- nec me nominibus furiosus confero tantis:
- saeva deos contra non tamen arma tuli.
- denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
- non caret e nostris ullus honore liber,
- si dubitas de me, laudes admitte deorum,
- et carmen dempto nomine sume meum.
- adiuvat in bello pacatae ramus olivae :
- proderit auctorem pacis habere nihil?