Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo,
  2. serviet officio spiritus iste [*](ipse) tuo.
  1. Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
  2. facta est Euxini dura ter unda maris.
  3. at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
  4. Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
  5. stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
  6. et peragit lentis passibus annus iter.