Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque fores nondum reserati carceris acer
  2. nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,
  3. sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia [*](Thalia voluntas)
  4. per titulum vetiti nominis ire cupit.
  5. ne tamen officio memoris laedaris amici,
  6. parebo iussis—parce timere—tuis.
  7. at non parerem, nisi me meminisse putares.
  8. hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.