Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,
  2. Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
  3. non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
  4. impedit et profugi nomen in ora refert,
  5. quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
  6. carmina devoveo Pieridasque meas,
  7. cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
  8. vulneribusque meis tela cruenta sequor,
  9. quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
  10. Graia Capheream currere puppis aquam. [*](capharea aqua)