Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vox fera, trux vultus, verissima Martis [*](mortis corr. σ ) imago,
  2. non coma, non ulla barba resecta manu,
  3. dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,
  4. quem iunctum lateri barbarus omnis habet,
  5. vivit in his heu nunc, lusorum [*](nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald) oblitus amorum,
  6. hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
  7. atque utinam vivat non et [*](et non corr. Heinsius) moriatur in illis,
  8. absit ab invisis et tamen umbra locis.
  9. carmina quod pleno saltari nostra theatro,
  10. versibus et plaudi scribis, amice, meis,