Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
  2. more nec indomiti frena recusat equi.
  3. nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
  4. conscius in culpa non scelus esse sua.
  5. saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
  6. se quoque in exemplis adnumerare solet:
  7. nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,
  8. denique quod vivat, munus habere dei.
  9. te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi
  10. omnibus) in toto pectore semper habet;
  11. teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,
  12. te vocat Aegiden Euryalumque suum.
  13. nec patriam magis ille suam desiderat et quae
  14. plurima eum patria sentit abesse sibi,
  15. quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo
  16. melle, quod in ceris Attica ponit apis.
  17. saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,
  18. quod non praeventum morte fuisse dolet;