Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si, veterum digne veneror cum scripta virorum,
  2. proxima non illis esse minora reor.
  3. sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
  4. quod licet, inter vos nomen habete meum.
  1. Litore ab Euxino Nasonis epistula veni,
  2. lassaque facta mari lassaque facta via,
  3. qui mihi flens dixit " tu, cui licet, aspice Romam.
  4. heu quanto melior sors tua sorte mea est!"
  5. flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os est
  6. ante, sed ad madidas gemma relata genas.
  7. tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,
  8. ostendi solem postulat ille sibi,
  9. nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato
  10. gramina, nec pleno flumine cernit aquam [*](aquas);
  11. quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,
  12. quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.
  13. di facerent utinam talis status esset in illo,
  14. ut non tristitiae causa dolenda foret!