Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quique prius mollem vacuamque laboribus egi
- in studiis vitam Pieridumque choro,
- nunc procul a patria Getieis circumsonor armis
- multa prius pelago multaque passus humo.
- sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
- nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
- tu tamen e sacris hederae [*](hederae me de) cultoribus unum
- numine debueras sustinuisse tuo.
- an dominae fati quicquid cecinere sorores,
- omne sub arbitrio desinit esse dei?
- ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
- quo non exiguo facta labore via est.
- nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum
- Strymona venisti Marticolamque Geten,
- Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,
- et quascumque bibit decolor Indus aquas.
- scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae
- stamina bis genito bis cecinere tibi.
- me quoque, si fas est exemplis ire deorum,
- ferrea sors vitae difficilisque premit.