Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nesciaque [*](que quam) est vocis quod barbara lingua Latinae,
  2. Graecaque quod Getico victa [*](vincta vel iuncta) loquella sono est,
  3. quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,[*](finitima . . morte)
  4. vixque brevis tutum [*](tutos) murus ab hoste facit.
  5. pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam:
  6. sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
  7. hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis
  8. devoret atque suis ad Styga mittat aquis,
  9. vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,
  10. vel freta Leucadii mittar in alta dei. [*](leucadio . . deo)
  11. quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,
  12. sed precor ut possim tutius esse miser.
  1. Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
  2. si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
  3. festaque odoratis innectunt tempora sertis,
  4. et dicunt laudes ad tua vina tuas.
  5. inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,
  6. non invisa tibi pars ego saepe fui,
  7. quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae
  8. iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,