Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto,
  2. opponat [*](apponat) lacrimis pocula mixta suis,
  3. admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
  4. dicat ubi est nostri pars modo Naso chori?
  5. idque ita, si vestrum merui candore favorem,
  6. nullaque iudicio littera laesa meo est,
  7. si, veterum digne veneror cum scripta virorum,
  8. proxima non illis esse minora reor.
  9. sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
  10. quod licet, inter vos nomen habete meum.